# Opera omnia 172.5-8

Ficino, Opera omnia, 172.5 to 172.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/172.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/172.5

Ideò & ossa & ner ui diutiùs consistent quàm anima, imò etiam caro, quae tamen breui tempore labitur, & renouatur indies. Erit autem anima flatus alicuius instar, instabilis prorsus, & momentis singulis euanescens, quapropter neque diem quidem unum scientias rerum imaginesque seruabit. Idem quoque patietur si anima qualitas sit & complexio aliqua humorum atque membrorum. Pariter enim qualitas fluit & humor, atque in ipsa nutritione anima effluet refluetque sicut corpus, neque constabit animal secundum formam magis, quàm secundum materiam propriam. Neque seruabitur innumerabilis unitas animalis, neque continuatio motionis nutrimenti aut augmenti. Neque erit in animali uis aliqua horum motuum ordinatrix, quae ita sibi ipsa constet, ut & ordinem ipsis progrediendi, & terminum imponat progressioni quousque nutriri oporteat uel augeri. Necesse est enim rectorem illum in se consistere, qui ordinat sistitque mobilia. Obijciet fortem aliquis ita: Videmus in corpo re nostro figuram eandem diutissimè permanere, licet caro labatur & refluat. Similiter ergo quid prohibet in anima easdem rerum cognitarum imagines permanere, licet animae substantia ex uetere mutetur in nouam? Respondemus, neque eandem prorsus manere figuram, neque penitus similem, sed priorem frequenter abeunte carne abire, & in car ne recente nouam priori quodammodo similem reficit idque fieri à quodam artifice stabilissimo interitus fabricante, qui cùm maneat semperidem, habeatque in se membrorum familiaris corporis disponendorum rationes & semina, potest nouis humoribus quoti die influentibus complexionem similem ac prioribus tradere, & recenti carni similem ac ueteri prębere figuram non aliter quàm uultus, qui flumen superne despiciens, fluen tes undas nouasque quolibetmomento nouis imaginibus sui depingit, ita ut idem in ua rijs undis uultus persistere uideatur. Intimus autem ille faber corporis atque stabilis, anima est, quae si & ipsa fluat, certè neque similes corpus prae se diu feret effigies & figuras, neque anima scientias similes retinebit, quia tunc neque ipsa uisa eas tenebit, neque aderit illi aliquis, qui aut stabiliat illas in animo, aut similes prioribus alias generet.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
