# Opera omnia 172

Ficino, Opera omnia, Cap. VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/172
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/172

Hanc animam esse Platonicus nemo ne gauerit, quam moueri per se possibile est, quia in ea alij quidam praeter octo illos alterius natu rae motus reperiuntur. Quantum ad partem spectat, qua regitur corpus, reperitur in ani ma temporalis uicissitudo seminum aliàs aliter in ea emergentium ad corporalia generanda. Quantum uerò ad partem animae pertinet, quae in cognitione uersatur, inest in ipsa de cognitione affectioneque alia in aliam discursio temporalis, ab effectibus naturę ultimis in superna principia per causas medias temporalis ascensio, ac uicissim à supernis principijs per medias causas ad ultimos eectffus descensio. Hae discursiones, motiones quaedam sunt, & naturae animi prooriae, ut aliàs declarauimus. Non enim Deo uel angelis congru unt, qui simul omnia possident atque uident. Non corporib. competunt, quae per se nihil agunt. Non formis corporeis, quae ad incorporalia non mouentur. Huiusmodi uerò discursiones ad diuina nos ducentes, supra naturam corporis eleuant. Efferri uerò supra naturam suam neque corpus, neque aliud quicquam per seipsum ualet. Igitur reuolutiones tales, quae sunt à corporibus alienae, animo tamen insunt, testantur animam uel corpus, uel formam diuisam in corpore esse non posse, praesertim cum anima secundùm illas per se, id est, per naturam ac uim propriam agitetur, ideoque per se moueatur, quod nequit corpus. Praeterea apparent in anima motionum corporalium exemplaria, generationis, quando diuinis haeret corruptionis, quando mortalibus, augmenti, quando reminiscitur, decrementi, quando obliuiscitur, alterationis, quando uariat uices affectionum, condensationis, prout subito aliquid intuetur, uel sese colligit, rarefactionis, prout discurrit, uel circa multa distrahitur, progressionis in rectum, cum primum attingit externa. Circuitus autem, cum uel in rebus ipsis effectum resoluit in causam, & à causa deducit effectum, uel in seipsam considerandam ressectitur. Moueri rursus uidetur in rectum, quando ad corpus sensumque declinat. In obliquum, quando in se angelumue reflectitur. In circulum, quando in Deum principium finemque suum, sursum ad uniuersalia, deorsum ad par ticularia, ad dexteram quoque atque sinistram in oppositas uidelicet generis differentias. Denique ante & retrò, quando ad causas naturales effectusue se uerut. Quis itaque neget animam motionum fontem esse, cum in ea proprij motus sint, & motionum corporalium exemplaria, in quibus contra corporis naturam ipsa sese generat quodammodo, uel (ut ita dixerim) quasi corrumpit, auget, minuitque & transfert, & reliqua? Meritò igitur per eius praesentiam corpora uiuentia facultatem hanc adipiscuntur, ut sese alterent, nu triant, augeant, dum ex se aliquid generant in seipsis. Ac rursus ut ex se gradiantur, quocunque iudicauerint gradiendum. Quorum nihil efficiunt, quae non uiuunt, quasi spontaneus motus uitae sit proprius. Decima ratio. Anima non crescit ad corporis huius augmentum. XIII. Cap. Clanima corpus est, implet certè corpus istud quod uides solidum, ut uiuat totum

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
