Latin
1721.1 to 1721.2
Ficino, Opera omnia 1721.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
interea meminisse debes sempiternitatem simpliciter esse, quasi genus aliquod perseuerantiam seu uitam significans, principio fineque carentem, sub qua duae sunt species, quarum prima est ęuum scilicet aeternitas, quae est uita uel perseuerantia infinita permanens simul tota Secunda perpe ruitas siue ipsum tempus, scilicet perseuerantia infinita per partes successione progrediens. Vnde ut ait Proculus, utrumque mensura quaedam est, tempus temporalium atque mobilium, aeternitas aeternorum. Sed tempus crebra repetitione, &quasi numerando metitur. aeternitas autem semelad hibita &coaptata mensurat. Propriam aeternitatis ratio appellatioque non tam essentia uel intelligentia est, quàm uita. Est ergo uita: sed quanta. Infinita profectò: ut à parte qualibet temporis differat. Rursum qualis? Certè tota simul, ut a toto tempore differat. Est igitur aeuum uita infinita tota simul, &ut breuius, complectamur, uita iam infinita tempus autem uita procedens per infinitum Ipsum qui dem ęternitatis esse praesens omnino fixum est uelut centrum, ideoque sufficit unum Cum enim nunquàm praetereat, non est opus aliquo succedente Quod uerò praesens in tempore dicitur, cum subito transeat, praesente alio indiget successore, ne tota temporis natura perdatur, quae ex infinitis sibi inuicem succedentibus momentis paulatim coaceruatur, ideoque si qua eius essentia est, ea ex esse misce tur atque non esse, dum praesens inter praeteritum futurumque, quae non sunt interuenit, &utcunque potest aemulatur ipsum aeui praesens per aliquod iugiter sui praesens, adhibens seipsum ad stabilem aeui praesentiam, neque tamen stabilitur: ideoque quam non potest consequi permanendo, saltem succedendo consequitur: Vt per plura momenta infinitè procedens se pro uiribus ad infinitatem aeui fixam simplicemque adaequet, dum unum permanens (ut ita dicam) aeui momentum uelus centrum innumerabilia momenta temporis, uelut puncta quaedam in circumferentia perpetuo percurrentia è conspectu pariter sibi praesentia contuetur, atque complectitur. Distant quidem inter se extra centrum lineae atque puncta, in centro colliguntur in unum.