# Opera omnia 1721.3-6

Ficino, Opera omnia, 1721.3 to 1721.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1721.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1721.3

Similiter & momenta temporis, & temporalium rerum progressiones inter se quidem distant, sed in ęternitate temporis temporaliumque prin cipio ita rediguntur in unum, ut una sit praesentia omnium, & uita eadem, unusque conspectus. Inter haec ubi Plotinus de toto perfecto loquitur, memento omne totumue quod in arte reperitur atque natura, esse communem quandam formam post partes singulas ibi sequentem, & ex partibus resul tantem. Non est igitur eiusmodi totum per se totum, sed per partes, & per illud quod partes inuicen congregauiunec igitur est primo totum. Primo itaque torum est, quod est forma & substantia quędam simplex in se ipsa generans, si quas habitura sit partes. Et quia generat eas, ideo quodammode praecedit eas, & quo signo antecedit partes, est penitus indiuidua. Iam uero quoniam indiuidua est, ideo dum partibus se inserit singulis, inserit ubique se totam: atque hoc ipsum est absolutè totum, quod reseruatur in quolibet sui totum. Talis utique diuina mens est ad ideas: talis uniuersa natura uitalis ad semina rerum: talis aeternitas mentisque primae uita ad omnem sui praesentiam, manens semper in uno atque ad unum. In uno quidem sui ipsius esse actuque praesenti: ad unum item quod super essentiam est bonum amando, & agendo se conferens. Manens inquam, quoniam quicquid expedit habere, iam habet: manens item per infinitum: neque tamen ipsa illic infinitudo est quantitas aliqua pręter uitam. Cum enim ipsa entis primi uita, quae primus intimusque est actus illius, quantitatem quamlibet antecedat: siqua ponatur in ea durationis, & perseuerantiae quantitas, nihil propterea intelligas additum indiuiduae illius uitae praesentis simplicitati. De conformitate intellectus ad aeternitatem. Item quid non sit tempus, scilicet quòd non sit duratio in corporali motu, uel mensura similis: aut numerus, aut consecutio comesque corporei motus. yBi Plotinus post disputationem de aeternitate profundam descendit ad tempus, considerabis qua ratione probet mentis aeternitatem, propterea quòd aeterna tangat intelligendo, siquidem intelligere est quodammodo tangere. Cum enim sensus omnes tactu quodam rem percipiant sentiendam multò magis supremae uires animae ratio intelligentiaque cognoscendo tangunt: praesertim quia res penetrant earum intima discernendo, quod non efficit sensus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
