Latin
1722.9 to 1722.11
Ficino, Opera omnia 1722.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Aeternitas est in mente diuina. Tempus in anima mundi, quo agitur mensuraturque mundi motus IN mente quidem diuina non est tempus propriè, sed idea quędam temporis uelut exemplar conceptum, illic ad quandam aeui similitudinem, imitantem quidem aeuum, sed interim diuersitate de generantem: tempus autem propriè est in anima mundi, in ipsa eius uegetali natura, imagi natione rursum quodammodo naturali, assiduè comitante naturam. In hac inquam gemina facultate animae actio ad generanda &imaginanda mundana, ob debilitatem non simul tota peragitur, sed gradatim modo alia oritur, modo alia ordinata quidem, sed dissimilis, atque nunc ad haec uertitur; nunc ad illa secundum prius posteriusue procedens. Processio quidem deinceps secundum gradus eiusmodi, motus est: Continuitas autem &longitudo processionis est tempus. Iam uero siqua ratio ne longitudo corporis ab ipso corpore differt, eadem differt &tempus à motu. Longitudo inquam motionis à motione, atqui &haec ipsa longitudo ita se ad aeternitatem habet, sicut linea se habet ad punctum: praesertim si fingere liceat, ex quodam puncti motu procedere linem, punctumque produci. Putat uerò Plotinus, sicut ex uirtute cuius libet animae suo quandoque semini insita pullulat corpus proprium: sic ex naturali animae mundanae potentia intus afflante materiam, corpus pullulare mundanum, idque in anima uelut quodam mundi loco contineri regique, &moueri ad ipsum animę motum, mouerique temporaliter, cerrisque temporum interuallis ad tempus ipsum motionis, quae fit in anima, &ad certa illius temporis interualla: siquidem anima illa per intimum sui motum creauit in seipsa tem pus, &unà cum hoc motu simul &tempore produxit mundum in tempore mobilem.