# Opera omnia 1724.1-5

Ficino, Opera omnia, 1724.1 to 1724.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1724.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1724.1

Denique sicut in quolibet animato non qualitas elementalis, sed uitalis quaedam ratio principium est eorum, quae in corpore fiunt, & super, & contra qualitatum eiusmodi modum, sic in uniuerso uiuente, id est, mundo, non elemen talis qualitas, aut motus, tàm pulchra, tàm diuersa, sed ratio quaedam uiua dispensat, quam Plotinu ne mu ait in scipsa per essentiam permanere, quamuis in affectionem actu aliam uicissim ex tetur. Neque à materia dependere pariter, & ab anima, sicut & corporea qualitas, sed ab anima tan tum, uelut perennem actum animae uergentem erga materiam. Ideò qualitatem Plotinus corpoream appellat accidens, quoniam utrinque dependeat: uitam uerò ab anima communicatam corpor non accidens corporis, neque rursum animae accidens, sed essentialem actum animae, quasi medium inter uerum accidens, ueramque substantiam, quae usque ad intellectualem progreditur animam: siqu dem uirtutem aliquam habet, qua seipsam quodammodo sustineat, & conseruet, & in seipsa profi ciat: quo quidem munere omnes intellectuales essentiae, per se & ex se subsistere dici solent. Sed ut ad naturam redeamus, id est, uitam ab anima dependentem, in hac sunt rationes omnes formarum nda naturalium productrices, ipsaque in ea ratio quaelibet non notio quaedam est, ex argumento i gine quandoque concepta: sed essentialis proprietas, atque actus essentiae non differens ab esse tali uam quodam atque tali. Est igitur in natura seminalis quędam ratio, eius quod inde gignitur: qu uis sit actus essentialis naturae ipsius, ipsumque suum esse tale: tamen translatione quadam nominatur intuitus non atquisitus alíquando, sed naturaliter illic affixus: non quaerens aliquid, sed ab initic possidens neque animaduertens in se aliquid, sed quasi stupidus, qualis in attonitis esse solet, ac forte talis quidam sensus, qualem nonnulli plantis attribuebant. Nam & haec est communis uniuersi plan ta per suum quendam quietum substantialemque sensum sua uita fruens, naturaliaque concipiens: atque hunc sine strepitu sensum, id est, sine distractione sui ad aliud Orpheus naturae tribuit in hymno na turae. In natura quidem intueri nihil aliud est, quàm esse tale, & tale quiddam facere.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
