Latin
1724.6 to 1724.9
Ficino, Opera omnia 1724.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Et quoniam quasi quodam intuitu &spectamine facit: ideo quod gignitur in materia, spectaculum dici potest: atque ita insuper spectamen appellari naturae, ut solemus in puero dicere: signum hoc huic ingenitum, est quaedam concupiscentia &imaginatio matris. Omnino uerò neque in intellectu, neque in natura est ul la cognitio, uel notio, uel intuitus sic ab esse differens, sicut differre solet intuitus, qui consideratio dicitur, qualis est in illis, qui rem ipsam spectant. non possident naturaliter. Intellectus autem &natu ra quae à substantiali intellectuali dependet naturaliter possident, imò sunt illa ipsa, quae intuentur, &faciunt intuendo: quem quidem essentialem efficacemque intuitum, appellat seminariam rationem. Primam quidem rationem ponit in ipso simpliciter intellectu, secundam in anima intellectua li, quam primam nominat animam: tertiam in natura, quam secundam animam nominat: quartam in materia, id est, materialem formam. Formę quidem rerum primae in ipso sunt intellectu, suntque ibi contemplationes, uel contemplamina quaedam. Dicimus autem contemplamina, uel spectamina, notiones omnium, siue conceptus ibidem resultans interea, dum intellectus seipsum contemplatur, &spectat. Secundae uerò formę ab intellectu contemplante in animam intellectualem naturaliter ex primuntur: sunt hic etiam contemplamenta quaedam. Tertiae imprimuntur hi ne in naturam. Quae cum examussim ex contemplationibus exprimantur, sunt &ipsae contemplationes quaedam, ne totiens dixerim contemplamina. Quartae tandem ex ipsis contemplatiuis naturae conceptibus concipiuntur in materia mundi. Et quoniam praedictas contemplationes sequuntur ordine quodam, &imi tantur ad unguem, contemplationes quaedam nominari possunt. Artificia sanè ad uisum spectantia dici solent intelligentiae quaedam ingeniaque artificis: multò magis soni musici, magis insuper cantus: quoniam cogitationem expressiorem affectumque uiuum secum ferunt, maximè uerba, siue prolata, siue scripta. Formae igitur naturales in primis id habent, ut &appellentur, &sint intelligentię, quędam, conceptusque expressi ipsius intellectualis naturae, siue naturalis intelligentiae.