# Opera omnia 1726.1-5

Ficino, Opera omnia, 1726.1 to 1726.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1726.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1726.1

Non enim intellectus simpliciterque cognitio in nobis est summum, sed unitas boniformis, per quam prima fruimur unitate simul & bonitate, sicut & per luminosum sensum sensibili fruimur luminoso. Sicut ergo qui studet uehementer imaginari, à motu cesset & sensu intell & qui penitus intelligere, imaginationem sedat: ita qui optat attingere, quod super nat ctualem intelligibilemque existit, omne prorsus intelligibile pertransire debet, & intellectum proprii posthabere, silentiumque intelligentiae, prorsus imponere, redactus uidelicet in aliquid sui primum. per quod fruatur uniuersi primo. Conclude aliud atque aliud aliter atque aliter se ipso frui. Corpus qui dem animalis frui seipso per sensum, rationem uerò non per sensum, sed per melius aliquid semeti psa frui: intellectum quoque non per aliquem rationis discursum, sed per aliquid eminentius sui ipsiu fieri compotem: similiter unum ipsum atque bonum per aliquid intelligentia cognitioneque subi us se ipso frui. Proinde si ab imperfectis ad perfecta gradatim est ascendendum, certè super imaginanida tionem, quae per aliqua rerum genera tantum, & longo insuper tempore discurrere solet, est ratio per omnia discurrens, ac tempore ad hoc indigens breuiore, & ubi est perfectissima, quam breuissimo. Super hanc intellectus omnia semper sine tempore consecutus, qui si perfectè habet in se uidetque omnia, non habet illa confusa, sed distincta sinceraque, non intuetur obscura, sed clara discernit atque distincta. Super hunc igitur hac necessitate multiplicem primum est uniuersi principium, quod neque est duntaxat unum aliquid omnium, alioqui non haberet ad omnia potestatem, nec omnium principium esse posset, neque etiam est ita omnia tantùm, ut non sit unum atque simplex, hoc enim primum est. Vbique uerò prius est unitas multitudine, & composito simplex: neque rursum est & unum pariteratque omnia. Si enim hoc ab aliquo concedatur, ita distinguimus, aut est cuncta sum matim, aut potius singulatim, si summatim, id est, quod ibi sit una quaedam forma cum multitudine: aut haec una forma est ante multitudinem, atque ita haec ipsa duntaxat principium est, neque opus est, hoc ut sit principium, ei multitudinem adhibere: aut una haec forma est cum multitudine simul, atque ita non est principium omnium, quandoquidem ante omnia non existit: aut forma haec una post omnia ponitur, quo nihil dictu uidetur absurdius.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
