Latin
1726.6 to 1726.9
Ficino, Opera omnia 1726.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Sin autem accipiatur alterum illud disiunctionis membrum, scilicet quod principium illud omnium, sit ita omnia, ut de uno quoque oculis demon strato discurrendo per singula, sit uerum dicere, hoc est principium, sequetur ut quodlibet principium. Cum uerò principium sit necessariò unicum, unica res erit in uniuerso: uel uicissim principia totidem, quot res esse ponuntur. Ipsum bonum est super essentiam, uitam, intellectum, neque intellectu potest attingi Vm in gradibus uiuentium uideamus, consumatissimum uitae gradum esse tandem uitam intellectualem, conijcere possumus, primam in toto rerum ordine simpliciter uitam esse ipsum simpliciter intellectum. Siue igitur ut uitam consideras, est motio quaedam ad terminum, ideoque ad aliud. ut bonum siue ut intellectum accipis, est motus aliquis ad uerum, ut ad bonum, utroque igitur pacto est dependens aliquid, neque contentum essentia sua, cuius uita &intellectus existit, sed quaerit aliquid essentia melius, id est, ipsum bonum, quod neque uita secundum formam, neque intellectu indiget quo annitatur ad bonum: quandoquidem est ipsum bonum, cui nec ulla opus est actione: siquidem omnis actio est ad bonum, circa quod uersatur. Quod quidem cum super intellectum &intelligibile prorsus existat, nomina uerò ex intellectus conceptione imponi soleant, nullum proprium habet nomen. Appel latur autem bonum, quoniam inde omnia efficiuntur, &facta perficiuntur. Appellatur ut unum, quoniam interea supereminet omnibus, neque mouetur dum haec inde procedunt, alioquin nihil alicubi permaneret, neque diuiditur in partes, alioquin cessaret unum ipsum: quo sublato mox omnia perderentur: neque omnino multiplicatur in formas, alioquin ad mixtionem uel adiunctionem patiens, non esset amplius uera unitas &immensa simplicitas. Si per arbores, per animalia, per animam. per mentem processeris, inuenies quod in unoquoque horum simplicissimum est maximeque unum, esse omnium potentissimum, reliquorumque principium. Similiter uniuersum ad unitatem rediges potentissimam, de qua nihil ulterius praedicabis, cum primum concepisti unitatem ipsam uel bonitatem, alioquin si quid praeterea prędicaueris, compones, &minues componendo, reddesque indigum, &posterius Noli ergo huic intellectionem addere. Alia. n. est ratio intelligentiae, alia boni. Non enim aequè utrunque cuilibet conuenit. Intelligentia igitur adiuncta bono congeriem conficit, neque igitur illic adhibebis ideas, quae concipiuntur intelligentia, differuntque inter se absolutè ratione formali, praesertim contrariarum rerum oppositarumque ideae quod patet ex ordine uniuersi inde secundum essentiam formamque geniti.