# Opera omnia 1727.1-4

Ficino, Opera omnia, 1727.1 to 1727.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1727.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1727.1

IN LIB. DE OCTO CONSIDERATIONIBVS. COMMENT. Propositio prima, quòd mundi author sit intellectus primus, ipsius boni filius Quem praecipuè in hoc libro considerationes apparent. Prima est de authore mundi: ubi siquis uiam lamblichi Proculique sequatur, exponet Timaei dictum illud de opifice mum di, scilicet quod ideas intellectus intelligit in ipso uiuente, totidem species, cogitauit mumn di opifex in mundo disponere. Exponet id inquam ita: Tres scilicet saltem esse diuinas substantias inter principium primum, id est, ipsum bonum atque mundum. Quarum prima secundum formam suam, essentia sit boni particeps, ac insuper uitae intellectusque causa. Secundaue ò, secundum formam sit uita, particeps quidem essentiae: intellectus autem formalis causa. Tertia denique per formam sit intellectus, uitae quidem particeps, & causa mundi. Primum nominabit Caelium, secundum uerò Saturnum, tertium denique louem: Tantoque superiorem Saturnum Coelium, & loue Saturnum existimabit, quanto superior priorque essentia est, quàm uita, & uita quàm intellectus. Esse uerò sentiam superiorem uita, quatenus amplius se diffundit, & uitam, propter similem amplitudinem esse mentem superiorem. Dicit itaque intellectum formalem louemque esse proximum mundi fabrum, intellectuales ideas mundanarum rerum in se habentem: quas quidem ideas acceperit ab intellectu uitali, scilicet à Saturno, in quo ideae sint intellectuales, & intelligibiles aequè, quas Saturnus habeat ab intellectu essentialis, scilicet ab ipso Caelio, in quo intelligibiles duntaxat sint ideae. Sic igitur Timaeum interpretabitur Prouidentia louis cogitauit tot in mundo species fabricare, quot animaduertit Sa turnum intellectum ideas contemplari, in ipso uiuente, id est, in Caelio: qui essentia sit causa uitę Apud Plotinum uerò non tres substantiae, sed una tantùm substantia est illa, quae nominatur essentia, uitaque prima & intellectus primus. Vita enim prima nihil aliud est, quàm intimus perpetuusque uigor, & actus essentiae formaeque primae efficacissimae omnium ad agendum. Primus quoque intellectus est reflexio quaedam in seipsam uitae primae potissimum secum ipsa constantis.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
