Latin
1727.5 to 1727.7
Ficino, Opera omnia 1727.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Illam ergo substantiam Plotinus appellat intelligibile primum, quatenus uiua est atque foecunda, potestque in seipsa concipere intellectum, conceptumque mouere, penitusque formare. Appellat item hanc substantiam intellectum, quantum spectat ad uitalem eius actionem à se exortam, in se reflexam. Appellat rursum cogitatiuum aliquid quodammodo, quoniam statuit, quae uidit intus distribuere foras Proin de putat in ordine rerum exoriri motum ante diuisionem, ideoque intellectum prorsus immobilem, motu inquam fluente, non posse in plures intellectus imparticipabiles propagari: genus autem ani mae suapte natura mobilis in animas plures multiplicari. Et quoniam genus hoc est intelligentiae particeps, ideo in hoc intellectum in plures intellectus participabiles propagari, quatenus genus animae in plures animae species propagatur. Existimat quoque intellectum mundi opificem, animam generare, cum ipsam mundi animam, tum reliquas communes sphęrarum stellarumque animas, tum denique particulares animas, daemonum uidelicet atque hominum. Et quoniam ad genus animae tanquam mobile, atque multiplicabile distributio praecipuè pertinet, idcirco uult intellectum illum aedi s catorem mundi, per ipsam mundi animam primò creatam, perque communes animas collegas eius distributiones per gradus suos mundanorum animalium peregisse. Propositio secunda: Quomodo anima potest colligere se in proprium intellectum, &per hunc intellectu formari diuino. Sunt &in hoc capitulo tres aliae propositiones: duae de anima, &una de Deo. Actenus consideratio prima. quae intellectum mundi opificem declarauit. Secunda uerò conMideratio tractat, quomodo anima in uniuersum hunc intellectum trausferre se possit, uidelicet. si anima quemadmodum multiplices sensus colligit in unum imaginationis sensum, sic imaginationes inter se longè diuersas in unam colligat communem regulam rationis: deinde uarios rationis nostrae discursus ad stabilem redigat intelligentiae normam: intellectu pro uiribus tonta formetur suo, per quem uniuerso formabitur intellectu torius opifice mundi.