# Opera omnia 173.5-8

Ficino, Opera omnia, 173.5 to 173.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/173.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/173.5

Si labile corpus est, nullas tenet figuras, nullamque prorsus habet memoriam. Praeterea nónne constatrem eandem in specillo paruulo paruam uideri, in maiori maiorem? ceu si uultum tuum in mea pupilla prospexeris, deinde in speculo, hic exiguum, illic ingentem pronunciabis. Nam pro speculorum ipsorum magnitudine & paruitate, maiora uel minora corpora iudicantur. In anima autem hominis corporum penè omnium lucent imagines, per quas anima corpora quanta sunt iudicat, nullumque est tam ingens, tam immensum corpus, quod ipsa uel intueri, uel excogitare non possit, semperque aliud corpus ultra excogitato corpore majus. Ex quo apparet nullum esse animae praescriptum magnitudinis terminum, tum quod ad illa quae comprehensura est, tum quod ad propriam spectat animae ipsius substantiam. Si quam enim haberet in se propriam magnitudinem, tanta esset praecipuè, quanta est proprij corporis magnitudo. Vnde in tam pusilla animali speculo non possent res tam uariae, tam perspicuae, tam immensae lucere, cum pro diuersa speculorum quantitate maiores minoresune soleant apparere. Non tamen putare debemus spiritales colorum imagines uel à corporibus fieri, uel suscipi in speculis atque cerebro. Ipse enim nihil aliud sunt, quàm splendores luminis corpora uerberantis. Id autem uisibile iumen licet emicet in corporibus, fit tamen atque seruatur ab inuisibili lumine coelestium animorum, quod ex ingenti copia exuberat foras, euaditque perspicuum. Corporibus quidem nullis affigitur, potest tamen luci nostri spiritus, quae à nostra anima pendet, coniungi, esque suos splendores offerre. Significationes praeterea uocum ad auditum peruenientes, quae ipse quoque spiritales sunt, neque à corpore fiunt, neque figuntur in corpore, sed ab anima transmittuntur in animam, atque animarum uirtute fiunt & conseruantur. Verùm superiorem disputationem hac diuisione breuiter concludamus. Si anima sit aliquid corporale, uel simulachra corporum eius faciem attingent, sicut speculum, uel eorum qualitates in profundam animae substantiam penetrabunt, sicut in aquam sapores atque odores.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
