# Opera omnia 1730

Ficino, Opera omnia, IN LIBRVM DE DVBIIS ANIMAE PRIMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1730
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1730

IN LIBRVM DE DVBIIS ANIMAE PRIMVM, qui tertius est Enneadis quartae. In Cap. Quòd animae nostrae differant ab anima mundi, neque sint ab ea. Rimus de dubijs animae liber septem praecipuas continet quaestiones. Prima quaeritutrum animae nostrae sint ex anima mundi, siue ut partes eius, siue ut quidam effectus ab ea, secunda, quomodo anima insinuetur corpori, scilicet qua proprietate, quo ordine differenti, qua lege iustitiae. Tertia, utrum anima extra corpus uiuens discursu quodam rationis rationis utatur. Quarta, quo pacto in anima dicatur impartibile aliquid simul, atque partibile. Quinta, utrum anima aliquo modo sit in loco, & qua conditione sit in corpore.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
