Latin
IN LIBRVM DE DVBIIS ANIMAE PRIMVM
Ficino, Opera omnia 1732
Unproofread scanNot analysed yet
Quae opinio ualde consonat cum Peripateticis, duos in coelis motores ritè locantibus, quorum alter corpori mobili sit coniunctus, ut forma, mobilisque sit motor: alter autem sit motior quodammodo sepa ratus immutabilisque, &primum motionis principium atque finis. Proinde Platonici quidam non legi timi, qui dicebant hominum animas esse partes animae mundi, interea fatebantur ipsam mundi ani mam esse substantiam indiuiduam, sempiternam, unam, simplicem, ubique totam, &propterea consequenter addebant quamlibet hominis animam esse animae mundanae conformen, totamque simul 8 indi in eadem attingentem, quae tangit &anima mundi. His utique positis non possunt anim let. Si nostras ita secare, sicut uel magnitudo quaedam in particulas, uel numerus in unitates diuidi nsuenim illa, quae dicitur totius anima eiusmodi diuisione periret, neque restaret una. Non possu per illam in has diuidere, sicut calor totius corporis in partes caloris membrorum diuidi uidetur animam illi substantiam esse uolunt in corpore non extensam. Atqui calor ipse non propriè secatur sed dimensio in qua est calor: ideoque cuius libet membri color ipse communis potius est calor in part corporis, quàm pars caloris, ueruntamen diuisionem per accidens quodammodo patitur, quatenus per extensionem corporis aequaliter est extensus, anima uerò non ita. Nam absque ulla extensione sua d lequ mensioneque dimensionibus adstat, ut diuisibilia quaeque distantiaque perfectè connectat i possunt rursum distribuere mundi animam sic in nostras, ut scientia tota in suas distribuitur notio nes: Nam siue nulla sit praeter notiones tota quaedam scientia, ita non erit usquam una communis ens. Afferent denique, anima, siue sit praeter illas una quaedam, non erit accommodata mundo, sed en sic nostras animas dici animae mundanae partes, perinde ac siquis dicat, animam nostram in manu uel pede esse partem totius animae nostrae. Sic itaque diuidentes, nihil diuidunt, &omnino diuisionis uocabulo abutuntur. Vna enim eademque anima membro cuius libet adest ubique tota simul, quę cunctas in se animales potentias habet ubique, quamuis alias per alia membra uelut instrumenta actiones exerceat, passiones quidam sunt in membris. Index autem sensibilium passionum tandem unus est, unum exhibens de diuersis comparando iudicium, tum imaginatione, tum etiam ratione, sic inquam fit in nobis. Non potest autem omnino similiter fieri, &in mundo in duo si unica singulorum esse fingatur anima, poterunt quidem diuersi homines diuersa pati: sicut nunc in quolibet nostrum instru menta diuersa, sed unicum denique iudicium adhibebitur. eadem opinio, intelligentia eadem Haec enim ad iudicem pertinent passionis expertem: si modo uerus sit passionum rerumque iudex, &ideo extat in se à patientibus quodammodo segregatus, ideoque unicus, neque propter uaria instrumenta diuersus. At uerò cum contraria in hominibus inter se iudicia sint, propriè nimirum intelligentiae sunt, propriae quoque substantiae sunt animarum, siquidem non per instrumenta, sed per intimam sub stantiae facultatem officium rationale peragitur.