Latin
1736
Ficino, Opera omnia 1736
Unproofread scanNot analysed yet
CAput decimum docet quemadmodum summus aër subest lumini, lumen uerò Soli, semper tamen simul sunt ab aeuo: sic mundi animam intellectui diuino semper, intellectum denique hono. Item mundum semper naturaliterque pullulare ex seminaria suae animae potestate, sicut uiuens quod libet ex semine suo. Haec enim inde uim eiusmodi nanciscuntur. Cum uerò natura particularis in quolibet uiuente non egeat ad motum generationemque consilio, uel machinis ullis, multò minus his uni uersalem egere naturam, hanc insuper facere mouereque omnia facilitate mirabili.