# Opera omnia 1738.1-4

Ficino, Opera omnia, 1738.1 to 1738.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1738.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1738.1

Vbi uerò dicit intellectum agere pro mensura uirtutis suae sic emendandus est, ut quando intellectus apud Deum est beatus, agat non tam uirtute sua, quam diuina, sub cuius forma iam agit: itaque animam semel ita beatum putandum est nunquam inde discessuram. Caetera illi uiderint: nobis uerò sat fuerit narrauisse id potius probaturis, quod Theologi nostri potissimum comprobauerint. In Cap. XII Lex, iudicium, iustitia uniuersi ducit intrinsecus animos tum sponte, tum neceßitate ad suum quenque terminum. vlcut aliquis lactucam porrigens allicit anserem per exteriorem sensum, ita magnus sensum inte riorem allicit per nonnulla sensus interioris amica, atque ita libens hoc mouetur, sicut & anser. ita rursus diuina prouidentia uoluntatem omnemque affectum animi ad terminum trahit sibi con uenientem, uidelicet, per affectionem certam in animo, secundum actiones suas, & electiones iam con ceptam. qua & ita uolens. & tam uehementer ad terminum iustum fertur, sortemque competentem, quemadmodum aliquis clam magna raptus. Mouet enim Deus animam non solum interius, quàm ars, sed etiam quàm natura, atque certis temporibus, sicut natura solet. Animae igitur ab initio spon te sua agentes, & sic agendo factae tales: demum statutis à Deo temporibus non solum sponte, sed etiam necessitate legis intimae, ad sortem decretam iustè perueniunt. Est autem in uniuerso lex iudi cium, iustitia. Lex quidem in mente diuina, ipsa scilicet rerum omnium dispositio: iudicium in men te animae mundi, ad diuinae legis normam singula decernente: iustitia in uoluntate eiusdem ita uolen te, & ita singula exequente. sicut iam est iudicatum. Animas ergo transfert impuras quidem deorsum, per impuritatem suam illuc inclinantem, quemadmodum natura uniuersalis mouet ad centrum gra uia per propriam grauitatem, puras autem sursum uicissim per puritatem suam eodem quoque uergentem, sicut & natura leuia sursum per propriam leuitatem. Hac interim summula licet interprerari. quae Orpheus in tribus hymnis canit de lege, iudicio, iustitia Dei: & quae Plato in quartum Legum imitatus Orpheum de lege diuina iudicioque definit. In Cap. XIII. & XIIII.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
