Latin
1738.5 to 1738.8
Ficino, Opera omnia 1738.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
De connexione huius mundi ad superiorem &Prometheo statuisque loquentibus Vndanae sphaerae intimas habent animas, &propria hinc in primis uitalia dona, per quas quidem animas, perque animales dores, uelut per media quaedam sortiuntur intellectualia quaeIdam dona, consequenter ab intellectibus indiuiduis suarum ducibus animarum: per quos in super nonnulla etiam diuina munera nanciscuntur, ab ipsis diuinae mentis idaeis, quib (ut Plotinus pucat &lamblichus) inseparabiliter coniuncti sunt intellectus, ut non mirum sit, diuinum mundum illum mundo huic undique esse prorsus infusum. Post haec animaduertes naturalem quandam proui dentiam in uitali animae mundi parte regnantem sub Promethei cognomento, ex luto, id est, mate ria prima statuas, id est, res naturales effingere, atque esse huic opificio partim quidem alligatam, partim quoque solubilem, nec esse hic Epymetheo, id est, temeritati locum: Item rebus naruralibus non so lum uires animales inesse, sed dotes etiam quasdam intellectuales atque diuinas, &omnia numina huic opificio aliquid ex se conferre: opificio inquam non uniuerso tantum, sed etiam unicuique. Alludit inter haec Plotinus statuae fictilis uocem nactae mentione ad magos praecipuè illos, qui loquentes statuas construebant: in quibus nec propriae quidem ullae statuarum animae, nec sidera loquebantur, sed daemones ab eodem sidere ducti, sub cuius imperio statuae fingebantur. Arbitror etiam in puero illo Regis filio, quo die natus est, locuto. ut testatur Aly, qui &interesse se dicit, non coniunctionem planetarum quatuor in eius horoscopo concurrentium formauisse uerba, nec etiam infan tis animam uerba uaticiniumque fecisse de paterni regni calamitate paulo pòst secuta, sed dęmonum potius illic fuisse locutum, daemonem inquam Mercurialem. Non in octauo Librae gradu horosco po, qui &terminus est Mercurij, Mercurius ipse cum Venere, loueque &Marte fertur fuisse coniunctus. Sed non licet ulterius in praesentia digredi, imò neque licet tenorem ab initio librorum exponendorum hactenus continuatum ultra seruare.