Latin
1740.5 to 1740.7
Ficino, Opera omnia 1740.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
in Cap. III Nima extra coelum in mundo diuino constituta dicitur esse unum, quoniam agit duntaxat per Aintellectum. Descendit tandem in corpus coeleste, quando suam ipsam in se explicat multitudi nem, agens iam uidelicet per intellectum, rationem, imaginationem: tunc &sui rerumque suarum, ita fermè iam reminiscitur, quemadmodum ad homines consueuerat, scilicet cum per rationis agita tionem, quamuis ibi celerrimam, tum per imaginationis formationes, atque simulachra. Plurimum uerò inter est, qualia cum affectu cogitat animus: nam cum formas ipse suas in se latentes producendo in actum cogi tet, nimirum euadit illa ipsa, quae cogitat, locumque &conditionem eis conuenientem subinde sortitur, In Cap. IIII. Nima in mundo supercoelesti contemplans diuinę mentis ideas, per ipsam mentem, uelut per diapha Anum in luminosum cernit ipsum bonum, uelut solem, atque dum per principia sui uidet seipsam nimi rum &se cognoscit intelligentem esse, &seipsam prorsus agnoscit: sed per eundem penitus actum eiusdemque potentiae diuinam suam naturam actionem propriam contueturildeo non propriè dicitur seipsam suumque actum, &uitam priorem animaduertere, quia non utitur rationis discursu atque imaginatione, in quib recordatio &nimaduersio consueta uersatur. Sed cum primum inde uenit in coelum, &post in aerem duo haec exercet. Omnino uerò formę rerum in potentia animae cognitrice non sunt accidentia quaedam sic ani mae admę adiacentia, ut in tabella sunt literę, sed rationes proprietates uires quędam essentiales, sicut rationes se minales membrorum qualitatumque corporalium in potentia uegetali, &sicut proprietates plantę totius in semi ne. Anima igitur semper est hęc omnia, sed alias quidem potius in potentia quadam, alias uerò magis in actu.