# Opera omnia 1741.9-10

Ficino, Opera omnia, 1741.9 to 1741.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1741.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1741.9

Nota circularem coeli motum nec esse alterationem, quia non mutat formam: nec esse localem, quia non mutat locum: sed esse uitalem, id est, proprium uitae interioris actum, pariter & indicium: nam agere in se mouerique ex intimis proprium est uiuentium: coelestium uerò motus est eiusmodi, quem admodum in animalibus pulsuum, cordisque motus, nutritioque in plantis. In Cap. IX. Ector mundi lupiter per unam simplicemque sui formam omniformem, uirtute infinitam infinitorum effectricem uidet, & efficit infinita: non duobus quidem actibus, sed quo actu uidet, eodem efficit, atque uicissim. Absurdum uerò foret dictu, eum notitiam rerum ex rebus ipsis colligere: nam per notitiam res antecedentem res efficit, neque posset infinita comprehendere, si no titiam ex infinitis aucuparetur: nunc uerò non aliter per unam sui formam conspicit infinita, quàm si Sol per unam sui lucem radios innumerabiles micantes inde conspiciat.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
