# Opera omnia 1742.9-10

Ficino, Opera omnia, 1742.9 to 1742.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1742.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1742.9

Moueri quidem dicitur anima haec ad bonum, qua ratione per mediam mentem ad illud appetendo conuertitur: mens uerò in bono quiescete, quoniam nullo ad id medio utitur: mundus uerò circa animam, imò intra animam tpere uoluitur. Plotinus in lib. de tempore, & si non ponit tempus motumque in anima mundi superiore, ponit tamen in anima eiusdem inferiore, id est in uestigio superioris atque natura: non quia formas acquirat ullas uel amittat, sed quia formae in ea quaedam, quasi è somno statutis remporibus prodeunt in uigiliam. In Cap. XVII. Nanima mundi non est ambigua consultatio temporalisque discursio, quia quod optimum est in ea ab aeuo semper caeteris suis uirib. dominatur: Est tamen in nostra, quoniam è multis partibus uiribusque nostris nunc una, nunc alia dominatur. Item quia & ignorantes sumus, tum etiam quoniam plurimis in digemus, tum denique quia plurimae nobis ab externis incidunt passiones.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
