# Opera omnia 1743.1-4

Ficino, Opera omnia, 1743.1 to 1743.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1743.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1743.1

Vis in nobis rationalis & si non est ipsa natura debilis, ac etiam si non sit coeca, tamen ab irrationali aliquando superatur: & quia haec quieta est, illa uerò turbulenta: & quia haec est unica, illa uerò multiplex. Homo pessimus similis est populari gubernationi pessimae: minus uerò malus, populari minus malae. Bonus optimatum gubernationi, optimus regno: pessimum forsan diceret aliquis similem esse tyranno In Cap. XVIII Cicut ex Sole micat lumen ab eo inseparabile, quod non fit aëris propria qualitas, sed à lumine generatur calor propria ium qualitas aëris: sic ab anima nostra emicat uiuificus actus: qui non fit qui dem propria corpori qualitas, sed generat uitale aliquid in corpore factum iam corpori proprium. Anima quidem substantia est & uita, actus ille suus inseparabilis, substantiale aliquid est & uiuificum. Qualitas hinc tributa corpori accidentale quidem est, & quasi uitale: actum illum appellamus idolum animae, in quo sensus est uegetalisque natura. Qualitatem uerò illam imaginem animae nominamus & uimbram: ex hac & corpore fit compositum, in quo uoluptates doloresque sunt corporales, quarum passionum sensus ad idolum animamque perueniunt, passiones uerò nequaquam. Superior comparatio magis propria fuerit, si idolum animae ab anima non seiunctum comparauerimus, radio uisua li ab oculo non disiuncto. Qui si quando ab oculo rubente processerit, ruborem aspicienti procrea bit in oculo, cui similem esse dixeris umbram animae in corpore resultantem. In Cap. XIX. Assio dissolutiua, uel uoluptas instauratiua non fit in sensu & anima, sed in corpere per animę pręlentiam, quasi uitaliter iam affecto: in sensu autem & anima fit perceptio passionis illius minimè patiens. Duob. quasi modis anima cum corpore deuincitur: unus quidem uergit ad animam, id est, uiuificus eius actus emicans erga corpus: alter uerò declinat ad corpus, id est, qualitas ipsa, quasi uitalis per hunc actum infusa corpori. Itaque corpus sic affectum, atque sic alligatum animae, ad animam pertinet, fitque nostrum. Id ergo curamus, & quando motio huic incidit dissolutoria, uel instauratoria passionem hanc sensu perci pientes ad ipsam, uel uitandam inclinamur, uel prosequendam. Si in anima sentiente fieret peremptoria passio, & impediretur sensus atque iudicium. & in quo membro pręcipuè sit passio, non discerneret. Anima. n.indiuidua simul est in quolibet tota. Si igitur patiatur ipsa, passio ubique totam animam occuparet.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
