# Opera omnia 1743.9

Ficino, Opera omnia, IN LIBRVM QUARTVM DE DVBIIS ANIMAE SECVNDVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1743.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1743.9

Poterit tamen aliquis forsan non absurde dicere, sphaeras quidem coelestes, quia & immutabiles sunt, & permanent in seipsis inuicem non confuse, animas inter se distinctas habere: elementa uerò quoniam compositi gratia instituta sunt, & in seipsis permutantur, & inuicem confunduntur, suntque in globum unum redacta numerisque competentibus in formam unam concorditer colligata, unicam cunctorum animam possidere, uni eorum materię complexionique humorum, quasi quatuor, prsus accommodatam, uigentem in aëre & igne quam plurimum, per haec in aqua simul atque terra, cuius uirtute uitalem uim composita etiam illa reportent: in quibus elementorum portiones simili quadam ad totum proportione ligantur: in terra quidem & aqua animalia manifesta, in aëre uerò daemones habentes corpora connexa similiter; quamuis tenuia nobisque occulta, Sentire In Cap. XXIII.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
