# Opera omnia 1744.4-7

Ficino, Opera omnia, 1744.4 to 1744.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1744.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1744.4

Dicet fortasse quispiam imaginationes coelestium animarum adeò efficaces esse, ut uel intelligibilium notas deriuent in sensibilia, atque ita intrinsecus quodam modo sentiant, uel simul ualeant tam sensibilia, quam intelligibilia, miris quibusdam modis imaginari. In Cap. XXVI Phaerae mundi stellaeque sensus habent, & preces nostras exaudiunt. Coelestia uisum quidem habent, Setsi specie differentem à nostro uisu, generali tamen natura conuenientem, natura scilicet uiua, perspicua, lucida. Dicuntur & auditum habere, sed genere quodam ab auditu nostro longè diuersum, quia uidelicet audientium exaudientiumque more saepe uouentium, preces impleant. Inter omnes mundi partes, quasi unius animalis membra dicitur esse communio quędam uel contiguitas, uel con tinuitas aut unio, cuius quidem quinque fundamenta uidentur. Primum est una omnium ubique materia. Secundum concordia qualitatum: nam sicut elementa quamuis discordia, quibusdam tamen proximis inter se qualitatibus concordia sunt, sic & rerum omnium gradus, siue componantur ex elementis siue non componantur, quamuis inter se differentes, tamen concordibus uicissim terminis se contingunt. Tertium spiritus ubique unus: nam sicut coelum unus est spiritus in excelsis, sic intra coelum unus inde spiritus, uel coelestis omnino, uel coelo simillimus omnibus est infusus, quo & coelitus regantur omnia, & anima mundi inferioribus quoque corporibus per spiritum coniungatur, & omnia per hunc uiuentia coalescant: spiritum intellige spiritui nostro consimilem. Quarrum est una natura genitalis omnia fouens perspiritum sequentibus colligata. Quintum anima mundi ubique una per naturam spiritui caeterisque connexa. Per hanc igitur unionem fundamentis quinque constan tem uehementissimus quisque motus siue uouentium peruenit ad coelestia, siue coelestium peruenit ad uouentes: praesertim si non solum anima mundi, sed etiam diuinae omnes sunt ubique praesentes: quamuis alicubi potius actiones suas quandoque declarent. Quod uelle uidentur Plotinus Porphyriusque & lamblichus. Pręsentissimus autem singulis adest primus ipse Deus omnium potentissimus. imperioque larissimus: anima terrae sensus omnes exercet perspiritum ibi, quasi coelestem & coelestium radijs illustratum, suaeque naturae subiectum, & terrena regentem: praeterea preces exaudit. In Cap. XXVII.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
