# Opera omnia 1745.5-8

Ficino, Opera omnia, 1745.5 to 1745.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1745.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1745.5

Item lumina, quae uidentur extingui, non disperdi, sed in perspicuum aëris lucidumque eius occultum nobis obire: denique quicquid in nobis uitae inferioris est, nostram sequi superiorem, neque perire, uestigiumque uitale in corpore seruari ab anima uel propria, uel communi, saltem ad tempus, postquam propria deseruerit. In Cap. XXX. –Tellae uisum auditumque habent, memoria uerò non indigent: praeterea preces exaudiunt. Sicut qui corpus suum opportunè lumini Solis exponit, naturaliter inde fouetur, ita qui animum (spiritumque suum per uotum superiorum influxibus applicat, ubique praesentibus benefica inde reportat naturaliter influentia. Antiqui aliqui praeter Solem stellas etiam adorabant: plurimi ue rò praesertim Platonici atque id genus Philosophi, solum adorabant inter coelestia Solem. Orationem ad Solem composuit Innianus & lamblichus. Solem Plato filium & imaginem summi Dei ui sibilem appellauit: Solem Socrates orientem salutans ectasim saepe patiebatur: Orienti Soli Pyrha gorici hymnos lyra canebant. De cultu quidem Solis illi uiderint: Deus certè in Sole posuit tabernaculum suum. XXXI. In Cap. Ctiones aliae quidem naturales sunt, aliae autem artificiosae. Narurales aut sunt uniuersi mun di erga partes suas, aut partium ad uniuersum, aut partium uicissim erga partes. Artificiosae 4. Ractiones uel desinunt in opus arte constructum, ut statuaria in statuam, uel ad opus naturae ministrant, ut medicina, agricultura, magia, cum qua similitudinem quandam habet oratoria persucsio, & poërica musicaque lenocinia. Actiones coelestium ad inferiora non solum fiunt per calorem & aliam elementis similem qualitarem. sed per uires quasdam à notis qualitatibus longe diuersas. Quod enim differentiae in nobis morum, ingeniorum, professionum. fortunarum per coelestia uel fiant, uel portendantur, non potest referri ad differentias qualitatum coelestium similes elementis. Neque eriam consilio & electione coelestia in nos agunt singula, alioquin & illorum animi solliciti semper erunt, & quotidie ministri malorum. In Cap. XXXII. Oelum in omnia haec inferiora agit, non consilio quodam eligente talia uel taliter agere: neque tantum corporeis qualitatibus, scilicet calefaciendo, rarefaciendo, uel contrà: sed naturalibus quibusdam uegeralis animae uiribus, similibus quibusdam uiribus inter consilium & corporeas qualitates, quasi medijs anima nostra corporis humores & membra, eorumque figuras & qualitates quotidie reficit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
