# Opera omnia 1745.9

Ficino, Opera omnia, IN LIBRVM QUARTVM DE DVBIIS ANIMAE SECVNDVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1745.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1745.9

Cùm mundus sit unum animal, omnia corporea duobus modis sunt partes mundi: primò, quia singula corpora sunt, quaedam uniuersi corporis portiones: secundò, quia in quolibet corpore est & ipsa mundi anima, & propria quaedam huius animę uirtus efficacia dos huic cor pori distributa. Quatenus ergo corporea singula sunt animalis mundani membra, facilè tum à toto, tum inuicem patiuntur: quippe cùm etiam quae loco inter se distare uidentur, sint propinqua, ob mirabilem naturae unius communionem. Totus In Cap. XXXIII.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
