# Opera omnia 1747.9-11

Ficino, Opera omnia, 1747.9 to 1747.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1747.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1747.9

ad spiritum arteriae, ad semen uerò testiculi, Sunt & medicinae quae certos adsciscant humores, & membra quaedam petere uideantur, eadem est animalis mundani conditio: in quo passim dispersa sunt, quae rem hanc aut illam ad se rapere possint, si congregata in unum admoueatur. Per sua enim retia, uel illicia homines: per sua equi, & per propria similiter homines, hi uel illi clam illaqueari possunt, quemadmodum oblectamentis formarum atque musicae palam insecantur. Denique sicut ferro paleisque compertum est, quod trahat magnes, scilicet atque suc cinum: sic diligens & fortunatus perscrutator inueniet escam omnib. attrahendis. Singulis enim animalis mundani membris coaguli uis est insita connectens in unum cuncta uiuum, temperatè quidem suapte natura: intemperate uerò quotiens undique congregata, in aliquid transferatur, mundo nec pauonte interim. neque peccante: Sunt & differentes in hoc animali uires inter se à natura disiunctę, quae frequenter à Mago coniunctae, & membrum hoc coniectae, uel illud uiolentius agant, atque perdantm his, cuidixi) non peccante mundo. Nominat Plotinus quatuor, quib. mirabilis insit uirtus, scilicet qualitares specierum occultas, & figuras, concentusque, & uota: quippe cum qualitates illae propagines quędam sint ui rium in uita mundi latentium, & figurae concentusque inferiores coelestium figuras saepe referant & concentus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
