# Opera omnia 1749.4-7

Ficino, Opera omnia, 1749.4 to 1749.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1749.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1749.4

Ptolemęus in quadripartito conferre putat harmoniam coelestem, quando luna fuerit magiste rij domina, colatque louis aedes. Sagittarium scilicet, aut Pisces. Haec ad Plotinicum illud dicta sint: ubi ait. Magnum quodammodo Dęmonas irretire, ac per uniuersum in partes agerem, atque per superiora fa cilè inferiora mouere. Ego uerò suspicor, ne fortè daemones subdoli simulent magicis quibusdam machinis allici uel expelli. Nam Porphyrius & lamblichus aiunt, per Deum proprie perque bonos angelos aduersus infimos spiritus imperium nos habere, qui alioquin nos fallere frequenter soleant, atque lędere Et quoniam perturbatione tanguntur, quod & Plotinus affirmat, merito Plotinus unà cum Porphyrio atque lamblicho damnat eam superstitionem, quam exquisitis illecebris, studeat fallacib. perturbatisque daemonibus a sulari Quia uerò ratione ex corpore mundi ubique uiuo, uiuisque tum stellis, tum caeteris mundi partibus naturali quodam, quasi agricolarum, medicorumque more uitales carpere aures ualeamus, satis in libro de Vita tertio disputamus. Platonici denique adorationem intentissimam sacrificiorum omnium effica cissimam esse putant, praesertim si ad intellectus mundo superiores, scilicet angelos dirigatur, maximè si ad Deum quoque superiorem: sed ab his similiter, atque ab hoc nihil impetrari naturali quodam coelestique fauore, cuius modus illuc usque non transit, sed eleuatione quadam, coniunctioneque mentis ad illos. Quae uerò in superioribus de uirtute imaginationis fascinationibusque, & de Magia praeter misimus, in Theologia nostra, & libro de Amore, & libro de Vita tertio latius pertractamus. Vita contemplatiua libera est: actiua ministra actionum, & rerum absque fortunae: uoluptuosa serua corporis.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
