# Opera omnia 1749

Ficino, Opera omnia, Cap. XLIIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1749
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1749

Cap. XLIIII. Vm mens rerum contemplandarum formas ingenitas habet, ipsaque met fit ipsae formae, merito quatenus in his contemplandis natiua uoluptate se uersat, eatenus libera secum habitat, Qui uerò corpus & extrema curios è colit, corpori hominibus fortunę seruit. Actio atque passio inter se opponuntur. Omnis igitur motus noster, qui incitamentum ex corporea humanaque passione habuit, passio quaedam est & seruitus. Denique natura ipsa uitaque mundi, quasi magna imagines ipsius boni, ueri, pulchri ubique fingit, uelut escas, quibus animas huic mundo per uoluptatem aua ritiam, inanem gloriam deditas fallit, & quasi mancipia detinet atque trahit. Eiusmodi habitus fit animo tandem. quasi natura, cuique instinctu sub diuino iudicio fertur in sortem atque totum, aut superis, aut inferis competentem. XLV. Cap. Homo non solum tanquam mundi pars quaedam fataliter agit, patiturque multa, sed etiam substan m habet propriam naturaliter quidem, partim superioribus, partim inferioribus cognatam: ac libero motu potest insuper affectionem, & habitum induere tam cùm superioribus, quàm cum inferioribus congruentem. AaA

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
