Latin
Cap. VI
Ficino, Opera omnia 1751-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. VI Vmen non ab illuminato, sed ab illuminante dependent: similiter uita omnis, non ab animato, sed ab anima pendet, tanquam proprius actus ®itur, etiam si omne foris defuerit sustenta (culum. Primum corpus est coelestis ignis prima huius qualitas est lumun: ideo usque adeò perfecta est, ut per modum actus potius, quàm ociosae qualitatis existat. Actus quidem tam efficax, ut per omnia sese porrigatà fonte proprio non difiunctus. Appellatur &ignis eiusmodi color, quiusque quaque diffusus, colores omnium ociosos suscitat, atque circunfundit. Praeterea in quocunque sub eoelo corpore praeualet igneus quidam uigor coelesti similis: emicat &inde lumen, quasi familiaris color. Sub praesentia Solis lumen calefacit aerem: Calefactio quidem utroque indigent, scilicet &praesentia Solis, &aere. Haec uero calefactio competens medium est interlumen atque calorem: Calor sanè po test etiam sine praesentia luminis in aere superesse. Ergo lumen sine aere penes Solem existere potest: sed calor quidem à lumine relictus in aere, non multo tempore superest, quoniam est alienus: lumen uerò circa Solem semper, quia proprium. Proprium enim inseparabile est. Alicuius certè proprium est lumen, non diaphani per se quidem obscuri: ergo Solis ipsius, corporisque solaris. Et meritò sicut est forma quaedam in ordine rerum in seipsa consistens, quaedam alio sustentata, sic &affectus est duplex: Alter quidem formae duntaxat agentis, alter insuper iacens in patiente. Lumen uerò non fieri propriam diaphani qualitatem alibi diximus, quia neque suscipitur paulatim neque etiam retinetur, neque simul cum hoc inficitur uel mouetur; neque confunduntur inter se lumina, neque igitur cum caeteris qualita tibus commiscentur. Non confundi apparet ex eo, quod si tribus luminibus corpus unicum opponatur, tres in oppositum umbrae relultant, quoniam tria ibidem lumina sunt distincta. Pręterea si tribus candelis opponatur ingens rabula, in cuius medio sit foramen, tria lumina in oppositum inde resiliunt: aliud quidem in rectum, alia duo è trasuerso se inuicem intersecantia, non confusa. Similiter mentes, &animae coniunctae inuicem minimè confunduntur. Lumen meritò neque subiecto capitur, neque commiscetur alicubi, quoniam omne lumen coelestis luminis est imago: illud uerò animae caelestis est actus. Sicut enim uerbum emittitur ab anima, uelut actus imaginationis extrà porrectus, in quo tria sunt, aer, motus, significatio: sic à luce intellectuali coelestis animae per omnia efficacissimus actus effunditur, in quo tria sunt, lumen, calor, uis occulta: &aliquo peruenit lumen, quo non calor, &è con uerso. Vis autem in hoc actu occulta, quae in eo potissimum est, per omnia transit facitque mirabilia, non formaliter calefaciendo, uel palam illuminando, sed speciales inferendo uirtutes