# Opera omnia 1751-3

Ficino, Opera omnia, Cap. VII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1751-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1751-3

Cap. VII Sylcut reliqua corpora proijciunt semper foris ex se nonnihil, scilicet uaporem, uel uirtutem, uel imagi nem, ita sidereum corpus atque simile actum suum emittit foras: & quia efficaciter, ideo procul Veiusmodi actus est lumen, attingens quidem externa, & interim fontem proprium non relinquens. Inter lucem prorsus intimam lucido corpori, atque calorem iam aeri factum intimum, est lumen partim quidem lucenti intimum, partim etiam extra procedens, fermè sicut sermo inter cogitationem atque fabricam. Lumen quo momento penetrat molle diaphanum, eodem diaphanum transuerberat, uel durissimum Aa A 2 Incorporeum est igitur cui duritia corporis non resistit: Veruntamen quoniam est coeleste, ideo obstaculum natura terreum etiam si minus durum sit, non capit lumen. Quoniam igitur in corporeum est, non debemus huic passiones corporis attribuere, id est, accedere, recedere, refluere, transfluere, contrahi, dila tari: sed potius ubi coram diaphanum exponitur lucido, statim lumen illic existere, illic agere, sin minus non existere, ibi non agere, neque tamen simpliciter esse desinere quamdiu corpus est lucidum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
