# Opera omnia 1752-3

Ficino, Opera omnia, LIBER SEXTVSJDE SENSV ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1752-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1752-3

rumque formas in se habere, non intelligimus has formas, tanquam accidentia quaedam iacere Ein anima, sicurliteras in tabella siue aliquando inscriptae sint, siue ingenitae. Nam animae di uinę natura, neque subit impressiones, neque rationes rerum quas habet ab initio, tàm diuersas habet ab ipsa sui natura, accidentia referant: sed ut alibi diximus, sicut sunt in anima naturales substantiae uires ratio, imaginatio, sensus, & potentiae uegetales, ita rerum quoque cognoscendarum rationes habet, quasi uires essentiales, quemadmodum & membrorum seminales possidet rationes. Quando igitur anima aliquid meditatur, seipsam ex naturali uirture in actum naturalem circa id ipsum educit. Quod si attentius diutiusque meditatur idem in hoc ipsum ualentius se conformat, idque est me minisse: hinc & facilius reminiscitur.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
