# Opera omnia 1752-4

Ficino, Opera omnia, LIBER SEPTIMVS DE ANIMI IMMORTALITATE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1752-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1752-4

LIBER SEPTIMVS DE ANIMI IMMORTALITATE Vnusquisque nostrum totus est immortalis, siquidem ipse animus Cap. immortalis. Nima dupliciter se habet ad corpus, partim quidem ut substantialis quaedam species ad ma teriam: quoniam per eius praesentiam certa quaedam humorum temperatura spiritusque uitalis in corpore nascitur, partim uerò tanquam utens ad instrumentum, quantum pro arbitrio mouet corpus: atque est à corpore separabilis, & iam quodammodo separata. Nullum corpus, qua ratione corpus, propriam & insitam habet uitam: anima uerò habet igitur anima non est corpus, ergo neque fit ex corpore, uel corporibus.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
