# Opera omnia 1753-3

Ficino, Opera omnia, Cap. X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1753-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1753-3

Cap. X. uertitur in seipsum. Ex quo apparet eum esse diuinis mentibus natura cognatum. Vo sunt apud nos argumenta diuinitatis. Alterum Prophentia: alterum prodigiosorum operum demonstratio. Quicunque uerò diuina haec munera reportarunt, ex hoc uno duntaxat officio haec sibi uendicauisse uidentur, quòd animam à corpore reuocauerint ad seipsam. Vnde constat ipsam naturam per se esse cum diuinitate coniunctam. Corpus animatum ipsius animae beneficio habet, ut ex se quodammodo moueatur. Igitur anima potißimum habet idem: igitur & uitam ex se habet igitur & in se à corpore non dependen

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
