Latin
Cap. VI
Ficino, Opera omnia 1755
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. VI. animae foecundae propago. Imili quadam foecunditate primum bonum in mentem exuberat omniformen, haec in similem mundi animam. haec in mundum similiter omniformem. Item causae omnes in effectus ubique suos, denique superiorum prouidentiam imitatus animus ad inferiora se transfert quodam studio prouidendi Sicut aer inter ignem aquamue medius, illinc quidem igneus, hinc uerò fit aqueus, ac uicißim ad utraque Cap. VII. fertur: sic animus ad diuina se habet atque caduca. Mnia corpora sui aliquid inferioribus largiuntur, sed coelestia quidem nihil interim accipiunt Jà sequentibus, elementaria uerò dando uicissim quoque recipiunt, similiter coelestes animae inferioribus prouidentes, inde nequaquam inficiuntur. Daemonicae uerò quaedam, atque nostrae, dum perficiunt corpora, quodammodo inficiuntur inde, propter curiosiorem prouidentiam, circa prouinciam duriorem, sed loci malignitas, &mundi superioris felicitatem commemorat, &admonet illum uehementius affectare.