Latin
LIBER NONVS, VTRVM ONNES
Ficino, Opera omnia 1756-2
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER NONVS, VTRVM ONNES animae una sint anima. Annotat. Plotini sententia est, mundum unam habere propriam sibi animam, &animalia omnia suas Cap. propriasque habere. Isi mundus haberet unam, non esset compositum perfectum uereque unum, nec reliquae in mundo ans imae ordine inter se facilè conuenirent: Item nisi nos proprias haberemus, affectio passioque &actio animalis in uno, mox ad omnes uniuersumque pertineret. Plotinus exercitaturus in genium circa opinionem ponentem unicam in cunctis animam, ludit utro citroque, aliud interea moliens. Concessurus re uera Plotinus animas esse distinctas, non facilè cedit rationi iam dictae, scilicet passionem animalis unius mox in aliud uniuersumque transituras. Cap. II. ici mallet animalium corpora, neque sibi inuicem, neque toti corinua, distinctas animas postulare. Irem uibi tota prorsus animalis uirtus congregatur in uno, hanc ipsam animam summum in animali genere possidentem, merito passiones defectusque in animabus apparentes ipsam in se minimè perpessuram. Cap. III. Ludit adhuc Plotinus noster, Erum sicut mutuus hominum amor unionem significat animarum, sic &perpetua diraque inter se odia diuersitatem. Non enim minus dissidet homo ab homine, &animal quoduis ab animali, quàm ignis ab aqua, neque minus ergo distinguitur. Magicus uerò raptus magna ex parte confictus est, &quas habeat causas in superioribus declarauimus. Alibi diximus formalem rei cuiusdam rationem esse in essentias plures multiplicabilem excepta causa prima: igitur sicut ratio formalis corporis, qualitatis, naturae in plura corpora, naturas, qualitates distincta est, sic &ani mae intellectusque, &animas intellectusque plures, tum uerò si anima excellentior formaliorque est, quàm qualitas, certè prouidentia diuina constitutum est, esse multos, animarum gradus, sicut &qualitatum formaliter inter se distinctos, non sicut hic calor ab illo subiecti causa, sed sicut calor à frigore, siccitas ab humore, quod &Plotinus in fine capituli iam innuit, ubi ait intellectus esse multos, atque sensus ipsos iudiciales simul esse cum intellectibus, id est, cum intellectualibus animis. Signifi cat uerò disputationem hanc annuere, unam esse in cunctis corporibus animam, non rationalem quidem, sed uegetalem sensus cuiusdam confusi participem: ueruntamem rationalem quamlibet aniinam posse corpus suum uita irrationali formare, si ab anima mundi formatum. Opinionem dicentem cunctis inesse animam numcro unam iam respuit: tangit uerò dicentem esse unam