# Opera omnia 1756-4

Ficino, Opera omnia, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1756-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1756-4

quaelibet anima est forma penitus omniformis, ideo quaelibet anima caeteras complectitur animas. Differt tamen haec ab illa, quoniam sub differenti actu proprietateque, haec & illa sunt omniformes, sicut conueniunt, & differunt propositiones inter se geometricae. Tertiò quia omnes in eodem puncto esse possunt, sicut lumina imaginesque colorum absque confusione. Non esse unicam in sin gulis animam aut mentem, saris in Theologia probauimus. Hęc ergo tibi sit summa. Caue suspice rs suspicari Plotinum non distingui inter se essentias animarum, id enim omnibus eius libris, & hu iis etiam fini aduersaretur, quinetiam disputationem propriam fecit in hac enneade contra eos, qui animam esse unicam opinantur. Sed memento Plotinum ubique conari omnia quantum fieri potest, ad unum quiddam redigere, seruata interim proprietate naturae. At unum quiddam dico, id est, ad communionem affectionis actionisque & passionis: ut concors in uniuerso harmonia seruetur, & traductio uirturis, & actionis mutuò, facileque per singula fiat: quod quidem fieri non posset, nisi singulae animae quamuis seruata essentiae distinctione contineantur, & regantur ab una, fermè sicut uirtutes omnes membrorum à uirtute cordis, & à ceruice nerui.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
