# Opera omnia 1757

Ficino, Opera omnia, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1757
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1757

Adducit igitur multa ad unionem eiusmodi signa, quę ut tanquam ualidissima confirmet, concedere uidetur etiam tanti uigoris uideri posse, ut ualeant adduci non lolum ad talem unionem, sed ad maiorem etiam suspicandam: quasi dicat si posset quispiam per haec signa suspicari unionem essentię, quod tamen ego non probo, multò magis non possumus per eadem signa unionem inter animas affectionis, & actionis consensionisque, & compassionis asseuerare.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
