# Opera omnia 1758-3

Ficino, Opera omnia, LIBRI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1758-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1758-3

LIBRI. SVMMA SECVNDI ERinitatem hanc principiorum maximè Platonicam & Zoroastricam confirmat Trinitas Christia norum ipsum enim bonum includit paterna forcunditas, intellectum intellectualis ipsa filij ema natio animam processio spiritus per uoluntatis modum: & quasi motum uitalem. Praeterea firmamentum refert ipsum bonum foecunditate siderum, intellectum Saturnus à generatione remotus & alie nis, animam tupiter generationi sauens, mundum Mars discordemiam atque pugnacem. Rursus bonum Sol, intellectum Mercurius incessu Soli proximus animam Venus cupida geniturae, mundum hunc Lu nauaria in se iam atque mutabilis: Iterum bonum ignis, intellectum aer perspicuus & serenus, anima aqua humorem generationi suppeditans, mundum terra ex omnibus iam commixta. Denique singularim secunda cuiusque essentia bonum, firma essentiae uirtus intellectum, inclinatio, motio, actio ani mam. Summatim circa animam, memoria scecunda bonum, rationis discursus intellectum, imaginatio & affectus animam. Nihil ergo certius hac trinitate principiorum, quia nihil maioribus & plurib testimonijs confirmatum, meritò uniuersum principiorum suorum imaginatione reprae sentat.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
