# Opera omnia 1758

Ficino, Opera omnia, Cap. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1758
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1758

sunt diuisa in primo sint unita: nimirum Deus uoluntate res facit pa riter atque natura. Idemque in eo natura est atque uoluntas. Ab illo igitur, nec per uoluntatem, nec per naturam mutato emicat intellectus, quasi lumen, & cum primum emicat naturali quodam instinctu uergens ad pa trem, idearum splendore repletur. Euadit igitur intellectus hinc absolutè formatus, similiter ad intelle ctum diuinum anima mundi se habet. Notabis orationem tunc efficacissimam fore, quando animus ad in tell ectum suum omnino se reuocans, solum offert soli Deo, ad solum uidelicet illum amore flagrans. Quemadmodum intellectualis anima dependet ab intellectu puro, qui non est anima: ita & hic intellectus emanat VII. Cap. ac ipso bono quod est intellectus, sed supereminet intellectum. YNtellectus hic primo quidem à patre manat, tanquam essentia uiuens, mox uerò naturaliter illuc aspi ciens intellectus euadit intellectus enim est ipsa substantialis uisio ex aspectu siue affectu natura Asi resultans, huius quidem pater est ipsum simpliciter unum. Hic autem unum essentiale siue uitale, ubi uidetur esse binarius, sed aspectu addito iam ternarius. In ternario est par & impar omnisque numerus. Similiter hic per aspectum, siue affectum naturalem iam ternarius, simul numerus omnis efficitur. Aspiciendo enim siue nacuraliter afficiendo corroboratur à parre: confirmatus uiuentem essentiam suam iam comprehendit in qua foecunda uigeruirtus essentiarum omnium genitrix. Sic igitur in seipso in formas omnium se deriuat, dum suam hanc intelligendo in se explicat potestatem. Effectus est igitur omniformis, & omnia fomento pa tris qui cum nulla rerum forma definiatur, meritò, uel nihil agit. quod dictu nefas, aut pariter omnia, dum ex se vno super omnia existente unum generat omniforme. Hic coelo genitus, Saturnus est appellatus, conceptus suos ipse deglutiens à Rhea, id est, natura & materia segregatos. Huius filius Iupiter mundi anima filios, id est, formas generat in natura, atque per hanc ad materiam postremò producit.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
