# Opera omnia 1759-2

Ficino, Opera omnia, LIBER TERTIVS DE SVBSTANTIIS COGNOSCENTIBVS, ET DE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1759-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1759-2

LIBER TERTIVS DE SVBSTANTIIS COGNOSCENTIBVS, ET DE illo quod superius est. Annotat. Quod cogniturum est seipsum, non cogitur propterea esse adeo simplex, ut nulla prorsus in eo differentia sit, sicut ipsum unum: sed ita simplex esse debet, ut in quolibet sui totum penitus includatur, eiusque actio expleatur tota momento. Eiusmodi est intellectus Cap. Vando intellectum dicimus nosse seipsum, non diuidimus in duo. quorum alterum tantum cognoscat, alterum solummodo cognoscatur, alioquin non aliquid idem seipsum, sed aliud cognosce realiud: sed uolumus ipsum cognoscens unà cum cognito se quoque complecti. Ad sensum quidem pertinet solum, quae extra animam sunt cognoscere: ad imaginationem uerò etiam, quae sunt in in anima, id est, sensuum actiones: ad rationem praeterea scipsam inuestigare: ad intellectum denique se cognoscere. Atque huius perfecta quadam participatione etiam ad rationem quandoque se nosse. Cap. II. Otentia rationalis, quae semper in discurrendo uersatur, media est inter imaginationem & intelOlectum: & utrinque formas quasdam in se admittit, easque componit, & diuidit, formasque nuper ab imaginatione uenientes accommodat formis antiquis in mente, uel à mente existentibus, atque in hac accommodatione intellectualis efficitur. Hinc duo in nobis intellectus apparent, permanens scilicet & discurrens, qui & consequitur discurrendo. Ratio nuntiante sensu, & imaginatione iudicat obuium esse Socratem: si addit esse bonum, iustum, sapientem, perpendit haec, definitque per regulas bonitatis, iustitiae, sapientiae, quae primò lucent in mente, atque inde subrutilant rationi circa talia se uersanti. Cap. III. Vm rationis proprium sit in motu agere, & motus tendat in illud, merito ratio communiter circa alia potius, quam circa seipsam se uolutat, ideo non est eius proprium se cognoscere. Plerique tres in caelo ponunt essentias, scilicet in corpore materiam atque formam, & praeter hoc ipsam caeli animam, & materiam suae semper subesse formae, corpus animae. Similiter tres circa animam nostram essentias: animam scilicet, irrationalem rationali subditam, rationalem uerò menti perpetuò cohaerentem: quasi coelum omnia coelesti perpetuò compulatum. Hanc Plotinus hic opinionem uidetur attingere: Atqui & eiusmodi copulam Theophrastus, Themistus, Auerrois excogitauisse uidentur. Possumus etiam Platonico magis more Plotinum interpretari, dicentes, ideo negare intellectum esse partem animae, quia uidelicet non sit pars, id est. potentia huius substantiae, qua ratione dicitur anima Dicitur enim anima, quatenus pertinet ad discursum, siue per uniuersalia, siue per particularia discurratur. Sed intellectus ipsa mera substantia est, cui est subnexa potentia, quae appellatur anima. Iam uero & ipsa substantia nominatur anima secundùm potentiam discurrentem: nominatur & intellectus secundùm ipsam substantiae rationem. Idem enim est esse atque intelligere, non tamen idem esse atque discurrere ideo semper intelligit aequè, non tamen semper aequè discurrit. Rationalis potentia secundùm quam nos sumus, dupliciter utitur intellectus per participationem scilicet atque formam: & utrobique cognoscit seipsum.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
