# Opera omnia 1759-3

Ficino, Opera omnia, Cap. IIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1759-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1759-3

Cap. IIII. Er participationem quidem, quatenus formas, notiones, regulas quotidie suscipit ab intellectu ubi tanquam ab effectu per actiones suas cognoscit, & suas uiresiper uires agnoscit essentiam, atque hanc dependere, illuminarique semper à mente: per formam uerò quando post frequentem huius modi acceptionis usum mentem penitus induit, sicut materia formam, agitque sub mentis ipsius actu, sicut materia, postquam saepius accepit ab igne calorem, subit denique flammam. Tunc demum tanquam à causa ratio scipsam unà cum mente perfectè cognoscit. Rationem Peripatetici intellectum possibilem, mentem uerò intellectum agentem nominauerunt. In eò, quòd rationali potentia, id est, intelligentia mobili superius est: idem re ipsa est intellectus, intelligentia: intelligibile ideo seipsum semper intelligit. Cap. V. Vpra sensum, qui tantum spectat, externa est imaginatio interna respiciens: super hanc, quae ad Quentitia solum prospicit: extat ratio: quae praeterea domestica conspicit: super hanc iterum, quae ab alijs cognitis ad se denique reuertitur agnoscendam, est intellectus uicissim exordiens à seipso, ac dum se inspicit omnia contuens, non dico rerum figuras, sed res ipsas, ut uerissima cognitio sit. Si seipsum tan gens contingit omnia; ipsenimirum est, & omnia: eodemque prorsus actu, quo se intuetur, contuetur & omnia, eodem quoque simul agnoscit cognoscere seipsum atque omnia.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
