# Opera omnia 176.4-7

Ficino, Opera omnia, 176.4 to 176.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/176.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/176.4

Nam cum exiguo puncto in carne unum aliquid tangitur, quamuis locus ille non solum totius corporis non sit, sed uix in corpore uideatur, animam tamen totam non latet. Neque id quod sentitur, per corporis cuncta discurrit, sed ibi tantum sentitur ubi fit. Vnde ergo ad totam mox peruenit, quod non in toto fit? Nec ut tota ibi sit, cetera deserit. Viuunt & enim illa ea praesente ubi nihil tale factum est. Qod si fieret utrunque simul, utrunque totam pariter non lateret. Haec Aurelius. Verùm dices fortasse animam quidem ita per uniuersum corpus porrectam, ut pars eius in pede sit, pars in crure, alia in femore, pectore, collo, summa in cerebro, ubi fiat iudicium principale, ac dolore pedis non ideo iudicari à ui animae quae sedet in cerebro, quia illa uis adsit & pedi, sed quoniam successione quadam altera pars animae alteri ad cerebrum usque passionem pedis enunciat. Profectò non negabis par tes istas animae inferiores sentire, cum euidenter appareat in membris illis percipi passionem. Si enim pedis passio fit cerebro nuncianda, uel ex eo nunciatur, quod gradatim membra intermedia patiuntur, uel ex eo, quòd licet non patiantur, sentiunt tamen dolorem pedis, eumque cerebro referunt. Certè non semper totum patitur aequè, nec est idem in medijs membris, qui in pede est cruciatus, sed molesta quaedam cruciatus illius persensio. In omnibus igitur molestia quaedam inest & sensus. Quid hinc sequatur, aduer te, pars animae quae in pede est, cruciatum sentiet pedis, pars quae in eruce, non pedis, sed crucis molestiam sentiet(ibi enim sentit solum ubi est, & passionem sentit solummodo quae in eam incurrit) Pars quę in genus, praesentem similiter tantum percipiet passionem, caeteraeque similiter. Post omnes uis illa iudiciata cerebri praesentem sibi solum molestiam animaduertet. Partes animae à pede ad cerebrum, sicut & corporis, fermè innumera biles sunt, si & ipsa sit corporalis.

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
