Latin
Cap. XVI
Ficino, Opera omnia 1762-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XVI dam res simplex, sed ipsa simplicitas. ITem sicur natura genitrix corporis non est corpus, sic intellectus pater animae, non est anima, sic nonum intellectus ipsius pater, non est intellectus, nec intelligibilis mundus, sed simplicius, atque sublimius, similiter excelsius ente. Entis enim proprietates sunt status atque motus moueri autem appetitur non simperlicirer, sed ad bonum stare quoque non simpliciter sed in bono. In ipso igitur ente status, motus, uitam intelligentia, non sunt ipsum bonum, sed aliquid boni forme, quatenus ad ipsum bonum uergunt, implentur eo, &in eodem summopere conquiescunt. Nec effentia perfecta est, nisi in uira, nec uita perfecta, nisi intellectu, nec intellectus perfectus, nisi in ipsa uerorum omnium multitudine dependente uidelicet Cap. XVII. ab ipso bono. VNtellectus igitur multis indiget, ut si absolutus: &ubi est absolutus est multiplex, igitur dependeta superiore quiodam se sufficiente, atque simplicissimo. Nec esse simpliciter apperitur, sed bene esse nec uiuere quomodocunque sed bene, nec intelligere quomodolibet, sed bene, &bono, &ira ur cibi sit profuturum: nec uerum simpliciter exoptamus: non enim ueram febrem, sed uerum bonum. Ipsum ergo bonum horum omnium finis est, atque principium. Finis uitae nostrae est ipsum bonum uidere peripsum sed quoniam hoc est stabilissimum atque simplicissimum, nec rationis discursu attingimus, nec actióne intelligentiae componente uel discernente, sed intuitu quodam subiro, atque sim lici. Huius autem fruitionis signum nobis est. quando praeter solitum, &nullo consueto ingenij machinamento influit nobis subito lumen, id est, claritas laeta, quae est splendor quidam claritatis in seipsa consistentis, quae est ipse. Deus Influit autem quando illi dediti ipsius gratia auferimus omnia, id est, inclinationes circa omnia ab appetitu, imagines à phantasia, discursiones à ra tione intellectuales species, &compositiones, &discretiones ab intellectu. De his satis &Plaro, &nos in magno Platonis Epistola. LI BER