# Opera omnia 1763

Ficino, Opera omnia, Q VARTVS. QUOMODO QUOD EST. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1763
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1763

Q VARTVS. QUOMODO QUOD EST Post primum fiat à primo, atque de uno. Annotat. Res in uniuerso inter se diuersae concordiam, ordinem, unionem inuicem non haberent, nisi omnes proficiscerentur ab unoPrimum. Cap. Vod quidem tandem non sit unum hoc aut illud, sed ipsum simpliciter unum. Quod rursus propter ipsam summam simplicitatem habet, ut sit primum suffici dentissimum potentissimum. Est autem ipsa omnium potestas, per quam caetera sunt potentia agendum, quę quo potentiora, eò plura faciunt. Vnde apparet ipsam potestatem primam omnia facere, habere imperium omnium ubique latissimum, est omnibus omnium praesentissimam. Intellectus dependet ab intelligibili fermè, sicut uisus à uisibili, ideo non Cap. II. est primum. FAngit hic duplex intelligibile, unum coniungatum cum intellectu, alterum uerò superius. Considera in oculo animalis die nocteque per se uidentis, substantiam oculi ualde lucidam, & ab

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
