# Opera omnia 1764

Ficino, Opera omnia, Cap. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1764
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1764

Primum quod hoc erit ex communi conditione et sua quadam proprietate componsitum. Secundum quod hęc ipsa natura Scommunis tanquam simplicior uniuersaliorque erit ipso superior. Pręterea nec numerum in se habet es s iitialem, qualem Plotinus excogitat in essentia prima, uidelicet multitudinem rationum formalium ablutè inter se distinctarum etiam absque intelligentiae actu. Nec numerum habet in se in quantitatis ge nre comprehensum: numerum pertinentem ad quantitatem, qui constat ex unitatibus, reducit ad ipsum unum proprium principium quantitatis, numero quouis excelsius. Numerum quoque formarum essentialium ad unum similiter reducit essentiale: hoc demum ad ipsum simpliciter unum. Ens, essentiam, esse procedere ab ipso uno Graeca etiam appellatio declarat, rei ipsius Cap. naturam sequens. OOgitare potest aliquis ens, quasi compositum quiddam atque binarium, in quo essentia sit & esse, atque id quod dicit esse, ibi actum essentiae nominari. Ens ergo natum ab uno essentiam Squidem habere tanquam unius umbram, esse uerò uelut unius imaginem. Quoniam uerò ipsum unum est superius ente, ideoque latius ultra proprietatem entis suam dilatat potentiam, factum est ut materia. & si propter priuationem extremam formarum ens non dicitur, tamen dicatur una. Non enim est propter informitatem minus unica in mundo materia. Factum etiam, ut priuatio quae libet non minus una dicatur, quàm habitus unus: ens tamen minus priuatio, quam habitus iudicatur. Sed haec alibi diximus Quoniam dicendo speciem uel essentiam, concipis & definis aliquid intellectu scito, id non esse rerum principium: illud enim ullo modo com

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
