Latin
LIBER SEXTVS, QUOD ILLVD QVOD EST SVPER ENS NON
Ficino, Opera omnia 1765-2
Unproofread scanNot analysed yet
LIBER SEXTVS, QUOD ILLVD QVOD EST SVPER ENS NON intelligat, quidue sit intelligens primò, quidue secundò intelligens. Annotat. Intellectus &unitus est eum re intellecta pariter &distinctus. Cap. Icognoscit externa foras aspiciendo, manifesta est inter intellectum intelligibileque diuersitas, &intellectus formam induit peregrinam, interea tamen per hanc formam cum intelligibili intellectus unitur: sin autem intelligit seipsum. eadem quidem est intelligentis intelligibilisque essentia. Est tamen huius atque illius opposita inter se ratior igitur distincta formaliter. Adde quod ratio ipsius intelligibilis ratione intelligentis est superior: sicut ratio uel luminis, uel diaphni. uel luminis purioris, atque minus puri. Ratio enim intellectus ad intelligibile, ubi seipsum intelligit, est tanquam inchoati cuiusdam luminis annitentis ad absolutum lumen accipiendum, cui pro uiribus adaequetur. Intellectus seipsum intelligens, in se multiplicitatem habet. Cap. II. Mnis intellectus est quodammoda intelligibilis, non tamen omne intelligibile necessario est