Latin
Cap. IIII
Ficino, Opera omnia 1766-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IIII. mento. –St igitur &simplex in scipsa penitus, &nihil habet additum, quod non sit ipsa bonitas. Noll Aigitur, uel multitudinem ibi talem fingere, quae coficiat ibi commpositum, uel intelligentiam addere bonitati, sic ibi distinctam, ut non sit ipsa bonitas. Quandiu igitur intellectum consideras, ut Plotinus, tanquam Solem, in quo intelligentia se habeat ad naturam suam, sicut lux ad substantiam Solis luce priorem longeque differentem, tandiu Deum summum intellectum esse nega Cogita potius Deum, tanquam lucem solam non in aliqua praeter se natura, sed in seipsa manentem, quam nihil usquam lateat, quandoquidem per ipsam ubique sunt, patentque omnia, quam iis intellectum nullum abs te intellectum, esse Deum summum debeas affirmare Si intelligere seipsum excogitas esse, tanquam ad se reuerti, multitudinemque sibi innatam colligere secum, citò actionem eiusmodi simplicißimo rerum principio minimè conuenire. Cap. Cquomodocunque intelligere putas esse studium quoddam appetens ipsum bonum, uel tanQquam uisionem quaerentem lumen, ne putes eiusmodi intelligentiam competere illi, quod iEpsum bonum, &lux ipsa infinita censetur: nec enim ipsi bono appetitus inest boni, nec luci necessaria uisio lucis cupida. Sicut numeri ad unitatem suam numeris priorem, &continua ad suam continuitate superiorem, sic essentiae ad unitatem substantialem superiorem essentia referuntur. Quae si eminentior est, quàm essentia, nimirum intelligentiarum superat illam, quae est actus essentiae, sin autem ipsam boni &infinitae lucis existentiam, intelligentia meliorem appelles intelligentiam, quasi causam intelligentiae in se existentem, quicquid ab intelligentibus exoptatur, sic appellando forsan non aberrabis. Cum omnes potentiae appetant actus primos, id est, formas tanquam bonum aliquid, &actus primi secundos, id est, actiones similiter tanquam bonum, meritò principium rerum summopere ab omnibus exoptatum actus cognominatur, forma qualibet VI. Cap. &actione superior. TNfinitus hic actus etsi non propriè dicitur agere, uel actionem rursus habere, tamen hinc aguntur, huc agunt omnia. Hunc actum ne appelles intellectum, uel intelligentiam qualem Plotinus ubique definit: nam apud eum in intellectu, uel primò aliud est natura intelligens, aliud actus intelligendi: item essentia, uira, intelligentia sunt ibi distincta. Rursus differentes rerum ideae inter se formaliter absolutaque ratione: differentes similiter ab intelligentia, per quam eas ipsa mens intelli git. Eiusmodi differentes, nec Platonici, nec Christiani summo competere putant: denique summus ille non ideo se intelligit, ut sibimet se compulet, quasi disiunctum nec ideo rursus alia, ut sic inde intelligendo proficiat: nam &melius aliquid in rebus cognitione largitur, id est, fruitionem sui, &me diori modo, quàm cognoscendo se fruitur: &qui Deo fruuntur, per unitatem intellectu superiorem lruuntur Deo, quod &Areopagita Dionysius asserit.