# Opera omnia 1767

Ficino, Opera omnia, LIBER SEPTIMVS. VTRVM SINGVLORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1767
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1767

LIBER SEPTIMVS. VTRVM SINGVLORVM etiam sint ideae. Annotat. Quot numero homines nascuntur in anno mundi Magno, totidem seminales hominum rationes sunt in Cap natura uniuersali, totidem fermè ideae hominum in mente diuina. NAQVAEQVE etiam rationalis anima numeratas in se naturaliter habet, quod ex se uitas uarias productura est. Verùm sicut quandò dicimus omnia coelestia esse in terra, uicissimque omnia terrena iu coelo, intelligimus omnia pro natura loci, id est, in coelo qui dem ratione coelesti, in terra rursum qualitate terrena: sit quando audimus animam nostram esse omnia, accipere debemus secundum humanae rationalisque animae proprietatem. Nunquam igitur anima tua producet uitas ipsas figurasque brutis animalib. proprias, sed humanas semper: quamuis similes quodammodo brutis, & quandoque daemonibus. Paucas ergo uitarum mutationes in an no mundi magno edere anima tua potest. praesertim cùm uitam in terris quidem breuissimam, super terram uerò longissimam agat. In anno autem mundi sequente non fit uitarum mutatio, sed eorundem omnino hominum resurrectio. Interim homines inter se differunt, non per materias tantùm, sed per proprias etiam formas atque figuras, modosque uarios geniturae. Differentia uerò formalis, & ordinata cum nec a materia, neque casu fiat, dependet ex formalibus quibusdam rationibus, quae & in natura, & in mente uniuersali consistunt, neque sunt infinitae numero. Finitae enim formae in anno mundi magno gignuntur, in sequente uerò eaedem reuertuntur, causis eisdem uidelicet reuertentibus. Verùm quonam modo sunt res in materia plures quam in anima, & in anima, rursum plures, quam in mente? Ita profectò quia res quaedam in materia inter se numero differunt, uel per defectum formae ex materia alicubi contingentem, quae forma alibi est perfectior: uel quantitatis diuisionem. Differentiae uerò simpliciter formales rationibus seminalibus adaequantur. Rationes autem eiusmodi sunt in anima plures, quam in mente ideae quoniam in natura animae semper est absoluta distinctio rationum:mens autem Minorem habet numerum idearum absolutè inter se differentium. Post enim mens eandem ideam ad diuersa referre per actum intelligentiae simul & uoluntatis, referens inquam foras aliter, & aliter imitabilem. Ex qua quidem relatione plura proficiscuntur, idea interim non diuisa Quaelibet anima, naturaque particularis seminales in se ratione continet omnium, quae

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
