Latin
Cap. XI
Ficino, Opera omnia 1769-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XI Eo fruiturus debet per communem Dei notionem atque fidem seipsum in primis diuina qua dam similitudine conformare: deinde tota ad Deum cogitationis intentione contenderet: tertiò tota Deum solùm uoluntate ardenter amare. Huic igitur sic affecto Deus influit, ut per spicuo statim facto lumen ubique praesens. Tum uerò animus occupatus Deo, quandiu adhuc Deo minus est compulatus desuper afflari &impleri se persentit &cogitat. Quando uerò arctius compulatur. Deum ipsum inspirantem suscipit. &qua ratione affluat iam excogitat. Denique quando Deo penitus est unitus, non uitrà occupatum occupantemue discreta conditione considerat: sed actu potius simplici unum aliquid intuetur. Nec intuetur propriè, aut audit, uel simili cogitatione cognoscit: imò per sensum quendam uniuersum intimum occultum fruitur seipso pariter atque Deo tanquam uno, consciusque sibi est tunc demùm se ualere quam optimè. Quae quidem conscientia sui non discreta quaedam perceptio est, sed fermè idem est, atque haec ipsa ualetudo quam optima. Quicunque intellectum suum totus ingreditur, per hunc ingreditur &diuinum, qui boni quidem ipsius filius est, pater autem animae mundi Cap. XII GEneratur uerò intellectus à bono, &anima mundusque simul ab intellectu, non consilio deliberan re, sed natura foecunda: natura uerò tum in bono uoluntas est, siue uoluptas, tum in intellectu primo ipsa eius intelligentia. De uoluntaria creatione mundi alibi intellectus diuinus, qui &Saturnus cognominatur, castrat Coelium XIII. id est, ipsum bonum, Cap. luidit enim penes se in plures formas uniforme patris donum: permanet uerò in se absque moJcu, &à commertio corporis segregatus: nam mundanam disputationem motus generariones Ioui, id est animae mundi cocessit, cuius natura genitalis appellatur Venus. Pulchritudo mundi corporei umbra quaedam est ad ipsam mundi incorporei pulchritudinem. Illic rursum mun danae animae pulchritudo imago quędam est ad miram primae intelligentiae pulchritudinem. Haec tandem est primae lucis splendor foras exuberans.