# Opera omnia 1770

Ficino, Opera omnia, LIBER NONVS. DE INTELLECTV ET IDEIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/1770
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/1770

Cap. II. Quod est primon pulchrum, id pulchrum est seipso, se toto, semper. On est igitur prima in corpore pulchritudo. Hoc enim non per se totum, sed per formam pulchrum, atque mutabiliter, nec rursus in anima. Nam haec intellectuali participatione mu tabiliterque fit pulchra: sed prima in intellectu primò pulchritudo est splendor quidam & figura boni. Plotinus Apostoli loannis, & Pauli mysteria saepe tangit, mysterium tamen Trinitatis non tam assecutus uidetur, quàm perscrutatus, & pro uiribus imitatus. Formae, quae sunt in materia tanquam subiecto dependet à formis, quae sunt in anima mundi, uelut earum fonte: atque hae rursus à formis, quae sunt in mente prima tanquam Cap. III. fonte formarum animae –lanima suaptenatura intellectualis foret, animae tum omnes, tum pariter intellectuales forent: cum uerò non sint ita, meritò anima uel prima intellectualis euadit participatione quadam intellectus excelsioris. Super animas quae ex potentia in actum intelligendi procedunt, & passionem aliquam subeunt, & habent cum deteriore commertium, est ipse intellectus actu semper intelligens, passioCap. nis expers, à corporis contubernio segregatus. Vm ex materia rebus mutabilitas accidat, profecto, nisi essent res quaedam à materia segregatae. ordo consequens perpetuaque successio, similium transmutatione rerum conseruari non posset. Intellectus natura perfectus, per se semper intelligit, quoniam ex seipso intelligit, uidelicet, in se conuersus. Est rursum talis, quoniam per essentiam Cap. V. ipsam est hae cipsa entia, quae intelligit. INtellectus perfectus, cum sit essentia perfecta, pro obiectis habet entia quoque perfecta. Horum uerò multitudo talis, nec est in principio rerum primo, neque rursus in miundo. Vbi & materia in fimum est, & forma non est prima forma. Quoniam cum sit in alio, dependet ab alio. Est igitur per fectorum entium multitudo in intellectu eam intelligente. praesertim quia omnis multitudo rerum extra ipsum ab eis intelligentia proficiscitur. Nec igitur antecedit, nec comitatur eam, sed subsequitur sicut uerba loquentem, sicut proles generantem. Virtus quidem generandi atque intelligendi, quae diuersae sunt in anima, eadem sunt in mente: intelligendo igitur generat, imò & naturaliter existendo: sicut ignis calendo, sol lucendo, anima uiuendo. Denique rationes rerum, quae sunt in anima natu raliter mobili, non sunt per se ab omni mutatione tutae, nisi reducantur ad firmas intellectus Ideas Ideae in intellectu sunt propriè quaedam potestates eius, per quas ipse est

---

Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
